Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

In ipsis positus difficultatibus dicat:

  1. Forsan et haec olim meminisse iuvabit.
Toto contra ille [*](ille Hense; illa or illum MSS.) pugnet animo; vincetur, si cesserit, vincet, si se contra dolorem suum intenderit. Nunc hoc plerique faciunt, ad trahunt in se ruinam, cui obstandum est. Istud quod premit, quod inpendet, quod urget, si subducere te coeperis, sequetur et gravius incumbet; si contra steteris et obniti volueris, repelletur.

Athletae quantum plagarum ore, quantum toto corpore excipiunt ? Ferunt tamen omne tormentum gloriae cupiditate nec tantum quia pugnant, ista patiuntur, sed ut pugnent. Exercitatio ipsa tormentum est. Nos quoque evincamus omnia, quorum praemium non corona nec palma est nec tubicen praedicatum! nominis nostri silentium faciens, sed virtus et firmitas animi et pax in ceterum parta, si semel in aliquo certamine debellata fortuna est.

" Dolorem gravem sentio." Quid ergo ? Non sentis,

v2.p.192
si illum muliebriter tuleris? Quemadmodum perniciosior est hostis fugientibus, sic omne fortuitum incommodum magis instat cedenti et averso. " Sed grave est." Quid ? Nos ad hoc fortes sumus, ut levia portemus ? Utrum vis longum esse morbum an concitatum [*](comitatum later MSS.; cogitatum VPb.) et brevem ? Si longus est, habet intercapedinem, dat refectioni locum, multum temporis donat, necesse est, ut exurgit, [*](exurgit Haase; ex(s)urgal MSS.) et desinat. Brevis morbus ac praeceps alterutrum faciet: aut extinguetur aut extinguet. Quid autem interest, non sit an non sim ? In utroque finis dolendi est.

Illud quoque proderit, ad alias cogitationes avertere animum et a dolore discedere. Cogita quid honeste, quid fortiter feceris; bonas partes tecum ipse tracta. Memoriam in ea, quae maxime miratus es, sparge. Tunc tibi fortissimus quisque et victor doloris occurrat: ille, qui cum [*](cum Haase; dum MSS.) varices exsecandas praeberet, legere librum perseveravit; ille, qui non desiit ridere, cum hoc ipsum irati tortores omnia instrumenta crudelitatis suae experirentur. Non vincetur dolor ratione, qui victus est risu ?

Quicquid vis nunc licet dicas, destillationes et vim continuae tussis egerentem viscerum partes et febrem praecordia ipsa torrentem et sitim et artus in diversum articulis exeuntibus tortos; plus est flamma et eculeus et lammina et vulneribus ipsis intumescentibus quod illa renovaret

v2.p.194
et altius urgeret inpressum. Inter haec tamen aliquis non gemuit. " Parum est "; non rogavit. " Parum est "; non respondit. " Parum est"; risit et quidem ex animo. Vis tu post hoc dolorem deridere ?

"Sed nihil," inquit, "agere sinit morbus, qui me omnibus abduxit officiis." Corpus tuum valetudo tenet, non et animum. Itaque cursoris moratur pedes, sutoris aut fabri manus inpediet; si animus tibi esse in usu solet, suadebis docebis, audies disces, [*](disces later MSS.; dices VPb.) quaeres recordaberis. Quid porro ? Nihil agere te credis, si temperans aeger sis ? Ostendes morbum posse superari vel certe sustineri.

Est, mihi crede, virtuti etiam in lectulo locus. Non tantum arma et acies dant argumenta alacris animi indomitique terroribus; et in vestimentis vir fortis apparet. Habes, quod agas: bene luctare cum morbo. Si nihil te coegerit, si nihil exoraverit, insigne prodis exemplum. O quam magna erat gloriae materia, si spectaremur aegri! Ipse te specta, [*](specta later MSS.; expecta VPb.) ipse te lauda.