Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Considera tu itaque, an id bonum vocandum sit, quo deus ab homine vincitur. Summum bonum in animo contineamus; obsolescit, si ab optima nostri parte ad pessimam transit et transfertur ad sensus, qui agiliores sunt animalibus mutis. Non est summa felicitatis nostrae in carne ponenda; bona illa sunt vera, quae ratio dat, solida ac sempiterna, quae cadere non possunt, ne decrescere quidem aut [*](aut later MSS.; ac VPb.) minui.
Cetera opinione bona sunt et nomen quidem habent commune cum veris, proprietas in illis boni non est. Itaque commoda vocentur et, ut nostra lingua loquar,
Omnia ista nobis accedant, non haereant, ut si abducentur, sine ulla nostri laceratione discedant. Utamur illis, non gloriemur, et utamur parce tamquam depositis apud nos et abituris. Quisquis illa sine ratione possedit, non diu tenuit, ipsa enim se felicitas, nisi temperatius premit. Si fugacissimis bonis credidit, cito deseritur et, ut non deseratur, adfligitur. Paucis deponere felicitatem molliter licuit; ceteri cum iis, inter quae eminuere, labuntur et illos degravant ipsa, quae extulerant.
Ideo adhibebitur prudentia, quae modum illis aut parsimoniam imponat, quoniam quidem licentia opes suas praecipitat atque urget. Nec umquam inmodica durarunt, nisi illa moderatrix ratio conpescuit. Hoc multarum tibi urbium ostendet eventus, quarum in ipso flore luxuriosa imperia ceciderunt et quicquid virtute partum erat, intemperantia
Quod sit hoc instrumentum, scire desideras ? Nihil indignetur sibi accidere sciatque illa ipsa, quibus laedi videtur, ad [*](conservationem later MSS.; conversationem VPb.) universi pertinere et ex iis esse, quae cursum mundi officiumque consummant. Placeat homini, quicquid deo placuit; ob hoc ipsum se [*](se added by Ed. Rom.) suaque miretur, quod non potest vinci, quod mala ipsa sub se tenet, quod ratione, qua valentius nihil est, casum doloremque et iniuriam subigit.
Ama rationem ! Huius te amor contra durissima armabit. Feras catulorum amor in venabula inpingit feritasque et inconsultus impetus praestat indomitas; iuvenilia nonnumquam ingenia cupido gloriae in contemptum tam ferri quam ignium misit; species quosdam atque umbra virtutis in mortem voluntariam trudit. Quanto his omnibus fortior ratio est, quanto constantior, tanto vehementius per metus ipsos et pericula exibit.
"Nihil agitis," inquit, "quod negatis ullum [*](ullum later MSS.; unum Vpb.) esse aliud honesto bonum; non faciet vos haec munitio tutos a fortuna et inmunes. Dicitis enim inter bona
Quid adversus hos pro nobis responderi soleat, ponam; deinde tunc adiciam, quid praeterea respondendum putem.
Alia condicio est in iis, quae ablata in locum suum aliquid incommodi substituunt; tamquam bona valitudo vitiata in malam transfertur; acies oculorum exstincta caecitate nos adficit [*](officit later MSS.; adfecit VPb.) ; non tantum velocitas perit poplitibus incisis, sed debilitas pro illa subit. Hoc non est periculum in iis, quae paulo ante rettulimus. Quare ? Si amicum bonum amisi, non est mihi pro illo perfidia patienda, nec si bonos liberos extuli, in illorum locum impietas succedit.
Deinde non amicorum illic [*](illic Buecheler; illis VPb.) aut liberorum interitus, sed corporum est. Bonum autem uno modo perit, si in malum transit; quod natura non patitur, quia omnis virtus et opus omne virtutis incorruptum manet. Deinde etiam si amici perierunt, etiam si probati respondentesque voto patris liberi, est quod illorum expleat locum. Quid sit quaeris ? Quod illos quoque bonos fecerat, virtus.
Haec nihil vacare patitur loci, totum animum tenet, desiderium omnium tollit;