Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Vides, quemadmodum extrema quoque mancipia, ubi illis stimulos adegit dolor, excitentur et intentissimas custodias fallant ? Ille vir magnus est, qui mortem sibi non tantum imperavi:, sed invenit.
Ex eodem tibi munere plura exempla promisi.
Secundo naumachiae spectaculo unus e barbaris lanceam, quam in adversarios acceperat, totam iugulo suo mersit. "Quare, quare." inquit, " non omne tormentum, omne ludibrium iamdudum effugio ? Quare ego mortem armatus expecto:"
Tanto hoc speciosius spectaculum fuit, quanto honestius mori discunt homines quam occidere.
Quid ergo? Quod animi perditi quodque noxiosi habent, non habebunt illi, quos adversus hos casus instruxit longa meditatio et magistra rerum omnium ratio: Illa nos docet fati varios esse accessus, finem eundem, nihil autem interesse, unde incipiat quod
Eadem illa ratio monet, ut, si licet, moriaris quemadmodum placet; si minus, [*](Hense, following Schweighäuser, inserts quemadmodum placet; si minus.) quemadmodum potes, et quicquid obvenerit ad vim adferendam tibi invadas. Iniuriosum est rapto vivere, at contra pulcherrimum mori rapto. VALE.
Subinde me de rebus singulis consulis oblitus vasto nos mari dividi. Cum magna pars consilii sit in tempore, necesse est evenire, ut de quibusdam rebus tunc ad te perferatur sententia mea, cum iam contraria potior est. Consilia enim rebus aptantur. Res nostrae feruntur, immo volvuntur. Ergo consilium nasci sub diem debet; et hoc quoque nimis tardum est; sub manu, quod aiunt, nascatur. Quemadmodum autem inveniatur, ostendam.
Quotiens, quid fugiendum sit aut quid petendum, voles scire, ad summum bonum, propositum totius vitae tuae, respice. Illi enim consentire debet, quicquid agimus; non disponet singula, nisi cui iam vitae suae summa proposita est. Nemo, quamvis paratos habeat colores, similitudinem reddet, nisi iam constat, quid velit pingere. Ideo peccamus, quia de partibus vitae omnes deliberamus, de tota