Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Quoniam coepi sordidis exemplis uti, perseverabo. Plus enim a se quisque exiget, si viderit hanc rem etiam a contemptissimis posse contemni. Catones Scipionesque et alios, quos audire cum admiratione consuevimus, supra imitationem positos putamus; iam ego istam virtutem habere tam multa exempla in ludo bestiario quam in ducibus belli civilis ostendam.
Cum adveheretur nuper inter custodias quidam ad matutinum spectaculum missus, tamquam somno premente nutaret, caput usque eo demisit, donec radiis insereret, et tamdiu se in sedili suo tenuit, donec cervicem circumactu rotae frangeret. Eodem vehiculo, quo ad poenam ferebatur, effugit.
Nihil obstat erumpere et exire cupienti. In
Vides, quemadmodum extrema quoque mancipia, ubi illis stimulos adegit dolor, excitentur et intentissimas custodias fallant ? Ille vir magnus est, qui mortem sibi non tantum imperavi:, sed invenit.
Ex eodem tibi munere plura exempla promisi.
Secundo naumachiae spectaculo unus e barbaris lanceam, quam in adversarios acceperat, totam iugulo suo mersit. "Quare, quare." inquit, " non omne tormentum, omne ludibrium iamdudum effugio ? Quare ego mortem armatus expecto:"
Tanto hoc speciosius spectaculum fuit, quanto honestius mori discunt homines quam occidere.
Quid ergo? Quod animi perditi quodque noxiosi habent, non habebunt illi, quos adversus hos casus instruxit longa meditatio et magistra rerum omnium ratio: Illa nos docet fati varios esse accessus, finem eundem, nihil autem interesse, unde incipiat quod
Eadem illa ratio monet, ut, si licet, moriaris quemadmodum placet; si minus, [*](Hense, following Schweighäuser, inserts quemadmodum placet; si minus.) quemadmodum potes, et quicquid obvenerit ad vim adferendam tibi invadas. Iniuriosum est rapto vivere, at contra pulcherrimum mori rapto. VALE.
Subinde me de rebus singulis consulis oblitus vasto nos mari dividi. Cum magna pars consilii sit in tempore, necesse est evenire, ut de quibusdam rebus tunc ad te perferatur sententia mea, cum iam contraria potior est. Consilia enim rebus aptantur. Res nostrae feruntur, immo volvuntur. Ergo consilium nasci sub diem debet; et hoc quoque nimis tardum est; sub manu, quod aiunt, nascatur. Quemadmodum autem inveniatur, ostendam.
Quotiens, quid fugiendum sit aut quid petendum, voles scire, ad summum bonum, propositum totius vitae tuae, respice. Illi enim consentire debet, quicquid agimus; non disponet singula, nisi cui iam vitae suae summa proposita est. Nemo, quamvis paratos habeat colores, similitudinem reddet, nisi iam constat, quid velit pingere. Ideo peccamus, quia de partibus vitae omnes deliberamus, de tota
Scire debet quid petat ille, qui sagittam vult mittere, et tunc derigere ac moderari manu telum. Errant consilia nostra, quia non habent, quo derigantur. Ignorant, quem portum petat, nullus suus ventus est. Necesse est multum in vita nostra casus possit, quia vivimus casu.
Quibusdam autem evenit, ut quaedam scire se nesciant. Quemadmodum quaerimus saepe eos, cum quibus stamus, ita plerumque finem summi boni ignoramus adpositum.
Nec multis verbis nec circumitu longo, quod sit summum bonum, colliges [*](collirges Muretus; colligis MSS.) ; digito, ut ita dicam, demonstrandum est nec in multa spargendum. Quid enim ad rem pertinet in particulas illud diducere, cum possis dicere: summum bonum est, quod honestum est ? Et quod magis admireris: unum bonum est, quod honestum est, cetera falsa et adulterina bona sunt.