Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Unum exemplum luxuriae aut avaritiae multum mali facit; convictor delicatus paulatim enervat et emollit, vicinus dives cupiditatem inritat, malignus comes quamvis candido et simplici rubiginem suam adfricuit. Quid tu accidere his moribus credis, in quos publice factus est impetus ? Necesse est aut imiteris aut oderis.
v1.p.34
Utrumque autem devitandum est; neve similis malis fias, quia multi sunt, neve inimicus multis, quia dissimiles sunt. Recede in te ipsum, quantum potes. Cum his versare, qui te meliorem facturi sunt. Illos admitte, quos tu potes facere meliores. Mutuo ista fiunt, et homines, dum docent, discunt.