Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Bene et ille, quisquis fuit, ambigitur enim de auctore, cum quaereretur ab illo, quo tanta diligentia artis spectaret ad paucissimos perventurae, " Satis sunt," inquit, " mihi pauci, satis est unus, satis est nullus." Egregie hoc tertium Epicurus, cum uni

v1.p.36
ex consortibus studiorum suorum scriberet: " Haec," inquit, " ego non multis, sed tibi; satis enim magnum alter alteri theatrum sumus."

Ista, mi Lucili, condenda in animum sunt, ut contemnas voluptatem ex plurium adsensione venientem. Multi te laudant. Ecquid [*](ecquid Erasmus; et quid MSS.) habes, cur placeas tibi, si is es, quem intellegant multi ? Introrsus bona tua spectent. VALE.

"Tu me," inquis, "vitare turbam iubes, secedere et conscientia esse contentum ? Ubi illa praecepta vestra, quae imperant in actu mori ? " Quod ego tibi videor interim suadere, in hoc me recondidi et fores clusi, ut prodesse pluribus possem. Nullus mihi per otium dies exit. Partem noctium studiis vindico. Non vaco somno sed succumbo, et oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere detineo.