Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Nunc ad illud revertor, quod suadere tibi coeperam,
Animalia quaedam ne inveniri possint, vestigia sua circa ipsum cubile confundunt; idem tibi faciendum est. Alioqui non deerunt, qui semper sequantur. Multi aperta transeunt, condita et abstrusa rimantur; furem signata sollicitant. Vile videtur, quicquid patet, aperta effractarius praeterit. Hos mores habet populus, hos imperitissimus quisque: in secreta inrumpere cupit. Optimum itaque est non iactare otium suum.
Iactandi autem genus est nimis latere et a conspectu hominum secedere. Ille Tarentum se abdidit, ille Neapoli inclusus est, ille multis annis non transit domus suae limen. Convocat turbam, quisquis otio suo aliquam fabulam inposuit.
Cum secesseris, non est hoc agendum, ut de te homines loquantur, sed ut ipse tecum loquaris. Quid autem loqueris? Quod homines de aliis libentissime faciunt, de te apud te male existima; adsuesces et dicere verum et audire. Id autem maxime tracta, quod in te esse infirmissimum senties.
Nota habet sui quisque corporis vitia. Itaque alius vomitu levat stomachum, alius frequenti [*](frequenti later MSS.; a frequenti pVPb.) cibo fulcit, alius
Quid in otio facio ? Ulcus meum curo. Si ostenderem tibi pedem turgidum, lividam manum aut contracti cruris aridos nervos, permitteres mihi uno loco iacere et fovere morbum meum. Maius malum est hoc, quod non possum tibi ostendere; in pectore ipso collectio et vomica est. Nolo nolo laudes, nolo dicas: " o magnum virum ! contempsit omnia et damnatis humanae vitae furoribus fugit."
Nihil damnavi nisi me. Non est quod proficiendi causa venire ad me velis. Erras, qui hinc aliquid auxilii speras; non medicus, sed aeger hic habitat. Malo, cum discesseris, dicas: " ego istum beatum hominem putabam et eruditum. Erexeram aures; destitutum sum. Nihil vidi, nihil audii, [*](audii Rossbach; audivi VPb; laudi p.) quod concupiscerem, ad quod reverterer." Si hoc sentis, si hoc loqueris, aliquid profectum est. Malo ignoscas otio meo quam invideas.
"Otium," inquis, "Seneca, commendas mihi?
Ille me gratia forensi longe antecedet, ille stipendiis militaribus et quaesita per hoc dignitate, ille clientium turba; est tanti ab omnibus vinci, dum a me fortuna vincatur, cui in turba par esse non possum; [*](Haase's punctuation. Hense regards cui in turba gratiae as an interpolation.) plus habet gratiae.
Utinam quidem hoc propositum sequi olim fuisset animus tibi! Utinam de vita beata non in conspectu mortis ageremus! Sed nunc quoque non moremur. [*](moremur Erasmus; moraniur MSS.) Multa enim, quae supervacua esse et inimica credituri fuimus rationi, nunc experientiae credimus.
Quod facere solent, qui serius exierunt [*](exierunt later MSS.; exerunt pVPb.) et volunt tempus celeritate reparare, calcar addamus; haec aetas optime facit ad haec studia; iam despumavit. [*](despumavit cod. Vat. reg.; disputavit pVPb.) Iam vitia primo fervore adulescentiae indomita lassavit, non multum superest ut extinguat.
"Et quando," inquis, "tibi proderit istud, quod in exitu discis, [*](discis later MSS.; dicis pVPb.) aut in quam rem ? " In hanc, ut exeam melior. Non est tamen quod existimes ullam aetatem