Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Ceterum bona quaedam prima existimat, ad quae [*](ad quae Hense; atque MSS.) ex proposito venit, tamquam victoriam, bonos liberos, salutem patriae. Quaedam secunda, quae non apparent nisi in rebus adversis, tamquam aequo animo pati morbum magnum, exilium. Quaedam media, quae nihilo magis secundum naturam sunt quam contra naturam, tamquam prudenter ambulare, conposite sedere. Non enim minus secundum naturam est sedere quam stare aut ambulare.
Duo illa bona superiora diversa sunt. Prima enim secundum naturam sunt: gaudere liberorum pietate, patriae incolumitate. Secunda contra naturam sunt: fortiter opstare tormentis et sitim perpeti morbo urente praecordia. "
Quid ergo ? Aliquid contra naturam bonum est?" Minime; sed id aliquando contra naturam est, in quo bonum illud existit. Vulnerari enim et subiecto igne tabescere et adversa valetudine adfligi contra naturam est, sed inter ista servare animum infatigabilem secundum naturam est.
Et ut quod volo exprimam breviter, materia boni aliquando contra naturam est, bonum numquam,
Non est " inquit " dubium, quin felicior pax sit numquam lacessita quam multo reparata sanguine. Non est dubium " inquit " quin felicior res sit inconcussa valetudo quam ex gravibus morbis et extrema minitantibus in tutum vi quadam et patientia educta. Eodem modo non erit dubium, quin maius bonum sit gaudium quam obnixus animus ad perpetiendos cruciatus vulnerum aut ignium."
Minime. Illa enim, quae fortuita sunt, plurimum discriminis recipiunt; aestimantur enim utilitate sumentium. Bonorum unum propositum est consentire naturae; hoc in omnibus [*](hoc in omnibus Muretus; hoc contire (contingere VPb) in omnibus p; consentire omnibus Haase.) par est. Cum alicuius in senatu sententiam sequimur, non potest dici: ille magis adsentitur quam ille; ab omnibus in eandem sententiam itur. Idem de virtutibus dico . omnes naturae adsentiuntur. Idem de bonis dico: omnia naturae adsentiuntur.