Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Errare mihi visus est, qui dixit
Non enim ullo honestamento eget; ipsa magnum sui decus est et corpus suum consecrat. Aliter [*](consecrat aliter Haase; consecraliter MSS.) certe Claranum nostrum coepi intueri; formosus mihi videtur et tam rectus corpore quam est animo.
- gratior et pulchro veniens e [*](The Vergil MSS. give in.) corpore virtus.
Potest ex casa vir magnus exire, potest et ex deformi humilique corpusculo formosus animus ac magnus. Quosdam itaque mihi videtur in hoc tales natura
v2.p.4
generare, ut adprobet virtutem omni loco nasci. Si posset per se nudos edere animos, fecisset; nunc, quod amplius est, facit; quosdam enim edit corporibus inpeditos, sed nihilominus perrumpentes obstantia. Claranus mihi videtur in exemplar editus, ut scire possemus non deformitate corporis foedari animum, sed pulchritudine animi corpus ornari.
Quamvis autem paucissimos una fecerimus dies, tamen multi nobis sermones fuerunt, quos subinde egeram et ad te permittam.