Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Scio, quid mihi responderi hoc loco possit: "hoc

v2.p.14
nobis persuadere conaris, nihil interesse, utrum aliquis in gaudio sit an in eculeo iaceat ac tortorem suum lasset?" Poteram respondere: Epicurus quoque ait sapientem, si in Phalaridis tauro peruratur, exclamaturum: "dulce est et ad me nihil pertinet." Quid miraris, si ego paria bona dico alterius in convivio iacentis, [*](alterius in convivio iacentis Arg. B, according to Oberlin. Not in the other MSS.) alterius inter tormenta fortissime stantis, cum quod [*](cum quod later MSS.; quod cum or quocum MSS.) incredibilius est dicat Epicurus, dulce esse torreri?

Sed [*](torreri sed Ludwig von Jan; terroris et MSS.) hoc respondeo, plurimum interesse inter gaudium et dolorem; si quaeratur electio, alterum petam, alterum vitabo. Illud secundum naturam est, hoc contra. Quamdiu sic aestimantur, magno inter se dissident spatio; cum ad virtutem ventum est, utraque par est et quae per laeta procedit et quae per tristia.

Nullum habet momentum vexatio et dolor et quicquid aliud incommodi est; virtute enim obruitur. Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, sic dolores, molestias, iniurias virtus magnitudine sua elidit atque opprimit et quocumque adfulsit, ibi quicquid sine illa apparet, extinguitur; nec magis ullam portionem habent incommoda, cum in virtutem inciderunt, quam in mari nimbus.

Hoc ut scias ita esse, ad omne pulchrum vir bonus sine ulla cunctatione procurret; stet illic licet carnifex, stet tortor atque ignis, perseverabit nec quid passurus, sed quid facturus sit, aspiciet, et se

v2.p.16
honestae rei tamquam bono viro credet; utilem illam sibi iudicabit, tutam, prosperam. Eundem locum habebit apud illum honesta res, sed tristis atque aspera, quem vir bonus pauper aut exul ac pallidus.

Agedum pone ex alia parte virum bonum divitiis abundantem, ex altera nihil habentem, sed in se omnia; uterque aeque vir bonus erit, etiam si fortuna dispari utetur. Idem, ut dixi, in rebus iudicium est, quod in hominibus: aeque laudabilis virtus est in corpore valido ac libero posita quam in morbido ac vincto.

Ergo tuam quoque virtutem non magis laudabis, si corpus illi tuum [*](illituum VP; illibatum a MS. of Opsopoeus, perhaps correctly, as Hense thinks.) integrum fortuna praestiterit quam si ex aliqua parte mutilatum; alioqui hoc erit ex servorum habitu dominum aestimare. Omnia enim ista, in quae dominium casus exercet, serva sunt, pecunia et corpus et honores, inbecilla, fluida, mortalia, possessionis incertae. Illa rursus libera et invicta opera virtutis, quae non ideo magis adpetenda sunt, si benignius a fortuna tractantur, nec minus, si aliqua iniquitate rerum premuntur.

Quod amicitia in hominibus est, hoc in rebus adpetitio. Non, puto, magis amares virum bonum locupletem quam pauperem, nec robustum et lacertosum quam gracilem et languidi corporis; ergo ne rem quidem magis adpetes aut amabis hilarem ac pacatam

v2.p.18
quam distractam et operosam.