Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Haec, quae ab Aristotele et Platone ponitur, turba causarum aut nimium multa aut nimium pauca conprendit. Nam si, quocumque remoto quid effici non potest, id causam iudicant esse faciendi, pauca dixerunt. Ponant inter causas tempus; nihil sine tempore potest fieri. Ponant locum; si non fuerit, ubi fiat aliquid, ne fiet quidem. Ponant motum; nihil sine hoc nec fit nec perit. Nulla sine motu ars, nulla mutatio est.

Sed nos nunc primam et generalem quaerimus causam. Haec simplex esse debet; nam et materia simplex est. Quaerimus, quid sit causa? Ratio scilicet faciens, id est deus. [*](id est deus was regarded as a gloss by Schweighäuser.) Ista enim, quaecumque rettulistis, non sunt multae et singulae causae, sed ex una pendent, ex ea, quae faciet.

Formam dicis causam esse? Hanc inponit artifex operi; pars causae est, non causa. Exemplar quoque non est causa, sed instrumentum causae necessarium. Sic necessarium est exemplar artifici,

v1.p.452
quomodo scalprum, quomodo lima; sine his procedere ars non potest. Non tamen hae partes artis aut causae sunt. "