Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quantus in illo, di boni, vigor est, quantum animi! Hoc non in omnibus philosophis invenies; quorundam scripta clarum habentium [*](habentium Bickel; habent tum p; habent tantum LVPb.) nomen exanguia sunt. Instituunt, disputant, cavillantur, non faciunt animum, quia non habent; cum legeris Sextium, dices: " Vivit, viget, liber est, supra hominem est, dimittit me plenum ingentis fiduciae."

In qua positione mentis sim, cum hunc lego, fatebor tibi: libet omnis casus provocare, libet exclamare: " Quid cessas, fortuna ? Congredere; paratum vides." Illius animum induo, qui quaerit, ubi se experiatur, ubi virtutem suam ostendat,

v1.p.440
Spumantemque dari pecora inter inertia votis Optat aprum aut fulvum descendere monte leonem.

Libet aliquid habere quod vincam, cuius patientia exercear. Nam hoc quoque egregium Sextius habet, quod et ostendet tibi beatae vitae magnitudinem et desperationem eius non faciet; scies esse illam in excelso, sed volenti penetrabilem.