Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Si consulem videro aut praetorem, omnia, quibus honor haberi honori solet, faciam; equo desiliam, caput adaperiam, semita cedam. Quid ergo ? Marcum Catonem utrumque et Laelium Sapientem et Socraten cum Platone et Zenonem Cleanthenque in animum meum sine dignatione summa recipiam ? Ego vero illos veneror et tantis nominibus semper adsurgo. VALE.
Hesternum diem divisi cum mala valetudine; antemeridianum illa sibi vindicavit, postmeridiano mihi cessit. Itaque lectione primum temptavi animum. Deinde cum hanc recepisset, plus illi imperare ausus sum, immo permittere; aliquid scripsi et quidem intentius quam soleo, dum cum materia difficili contendo et vinci nolo, donec intervenerunt amici, qui mihi vim adferrent et tamquam aegrum intemperantem coercerent.
In locum stili sermo successit, ex quo eam partem ad te perferam, quae in lite est. Te arbitrum addiximus. Plus negotii habes quam existimas; triplex causa est.
Dicunt, ut scis, Stoici nostri duo esse in rerum natura, ex quibus omnia fiant, causam et materiam. Materia iacet iners, res ad omnia parata, cessatura, si nemo moveat. Causa autem, id est ratio, materiam format et quocumque vult versat, ex illa varia opera producit. Esse ergo debet, unde fiat aliquid, deinde a quo fiat. Hoc causa est, illud materia.
Omnis ars naturae imitatio est. Itaque quod de universo dicebam, ad haec transfer, quae ab homine