Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Haec tibi scribo is, qui Annaeum Serenum, carissimum mihi, tam inmodice flevi, ut, quod minime velim, inter exempla sim eorum, quos dolor vicit. Hodie autem factum meum damno et intellego maximam mihi causam sic lugendi fuisse, quod numquam cogitaveram mori eum ante me posse. Hoc unum mihi occurrebat, minorem esse et multo minorem, tamquam ordinem fata servarent.
Itaque adsidue cogitemus tam de nostra quam omnium, quos diligimus, mortalitate. Tunc ego [*](ego the other MSS.; ergo p, possibly rightly.) debui dicere: "Minor est Serenus meus; quid ad rem pertinet? Post me mori debet, sed ante me potest." Quia non feci, inparatum subito fortuna percussit. Nunc cogita omnia et mortalia esse et incerta lege mortalia. Hodie fieri potest, quicquid umquam potest.
Cogitemus ergo, Lucili carissime, cito nos eo perventuros, quo illum pervenisse maeremus. Et fortasse, si modo vera sapientium fama est recipitque nos locus aliquis, quem putamus perisse, praemissus est. VALE.
Fuisti here nobiscum. Potes [*](potes later MSS.; potest pLVPb.) queri, si here tantum. Ideo adieci "nobiscum." Mecum enim semper es. Intervenerant quidam amici, propter quos maior fumus fieret, non hic, qui erumpere ex lautorum culinis et terrere vigiles solet, sed hic modicus, qui hospites venisse significet.