Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Sed si ita necesse est, ponam "quod est." Sex modis hoc a Platone dici amicus noster, homo eruditissimus, hodierno die dicebat. Omnes tibi exponam, si ante indicavero esse aliquid genus, esse et speciem.

v1.p.392
Nunc autem primum illud genus quaerimus, ex quo ceterae species suspensae sunt, a quo nascitur omnis divisio, quo universa conprensa sunt. Invenietur autem, si coeperimus singula retro legere; sic enim perducemur ad primum.

Homo species est, ut Aristoteles ait; equus species est; canis species est; ergo commune aliquod quaerendum est his omnibus vinculum, quod illa conplectatur et sub se habeat. Hoc quid est ? Animal. Ergo genus esse coepit horum omnium, quae modo rettuli, hominis, equi, canis, animal.

Sed quaedam [*](quaedam later MSS.; quaedam quae pLVPb.) animam habent nec sunt animalia. Placet enim satis et arbustis animam inesse. Itaque et vivere illa et mori dicimus. Ergo animantia superiorem tenebunt locum, quia et animalia in hac forma sunt et sata. Sed quaedam anima carent, ut saxa. Itaque erit aliquid animantibus [*](Hense conjectures et animantibus.) antiquius, corpus scilicet. Hoc sic dividam, ut dicam corpora omnia aut animantia esse aut inanima.

Etiamnunc est aliquid superius quam corpus. Dicimus enim quaedam corporalia esse, quaedam incorporalia. Quid ergo erit, ex quo haec deducantur ? Illud, cui nomen modo parum proprium inposuimus," quod est." Sic enim in species secabitur, ut dicamus: " quod est" aut corporale est aut incorporale.

Hoc ergo est genus primum et antiquissimum et, ut ita dicam, generale. Cetera genera quidem sunt,

v1.p.394
sed specialia. Tamquam homo genus est. Habet enim in se nationum species: Graecos, Romanos, Parthos. Colorum: albos, nigros, flavos. Habet singulos: Catonem, Ciceronem, Lucretium. Ita qua multa continet, in genus cadit; qua sub alio est, in speciem. Illud genus " quod est " generale, supra se nihil habet; initium rerum est; omnia sub illo sunt.

Stoici volunt superponere huic etiamnunc aliud genus magis principale; de quo statim dicam, si prius illud genus, de quo locutus sum, merito primum poni docuero, cum sit rerum omnium capax. "

Quod est" in has species divido, ut sint corporalia aut incorporalia. Nihil tertium est. Corpus quomodo divido ? Ut dicam: aut animantia sunt aut inanima. Rursus animantia quemadmodum divido ? Ut dicam: quaedam animum habent, quaedam tantum animam. Aut sic: quaedam inpetum habent, incedunt, transeunt, quaedam solo adfixa radicibus aluntur, crescunt. [*](Buecheler would add decrescunt, Hense arescunt (" wither ").) Rursus animalia in quas species seco ? Aut mortalia sunt aut inmortalia.