Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Morbum morte non fugiam, dumtaxat sanabilem nec officientem animo. Non adferam mihi manus propter dolorem; sic mori vinci est. Hunc tamen si sciero perpetuo mihi esse patiendum, exibo, non propter ipsum, sed quia inpedimento mihi futurus est ad omne, propter quod vivitur. Inbecillus est et ignavus, qui propter dolorem moritur, stultus, qui doloris causa vivit.

Sed in longum exeo. Est praeterea materia, quae ducere diem possit. Et quomodo finem imponere vitae poterit, qui epistulae non potest ? Vale ergo. Quod libentius quam mortes meras lecturus es. VALE.

Magnam ex epistula tua percepi voluptatem; permitte enim mihi uti verbis publicis nec illa ad significationem Stoicam revoca. Vitium esse voluptatem credimus. Sit sane; ponere tamen illam solemus ad

v1.p.410
demonstrandam animi hilarem adfectionem.

Scio, inquam, et voluptatem, si ad nostrum album [*](album R, Agricola; aluums or alium MSS.) verba derigimus, rem infamem esse et gaudium nisi sapienti non contingere. Est enim animi elatio suis bonis verisque fidentis. Vulgo tamen sic loquimur, ut dicamus magnum gaudium nos ex illius consulatu aut nuptiis aut ex partu uxoris percepisse, quae adeo non sunt gaudia, ut saepe initia futurae tristitiae sint. Gaudio autem iunctum est non desinere nec in contrarium verti.