Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Ergo ista imaginaria sunt et ad tempus aliquam faciem ferunt, nihil horum stabile nec solidum est; et nos tamen cupimus, tamquam aut semper futura aut semper habituri.

Inbecilli fluvidique inter vana constitimus [*](inter vana constitimus Gertz; inter valla (or intervalla) constituimus MSS.) ; ad

v1.p.404
illa mittamus animum, quae aeterna sunt. Miremur in sublimi volitantes rerum omnium formas deumque inter illa versantem et hoc providentem, quemadmodum quae inmortalia facere non potuit, quia materia prohibebat, defendat a morte ac ratione vitium corporis vincat.

Manent enim cuncta, non quia aeterna sunt, sed quia defenduntur cura regentis; inmortalia tutore non egerent. Haec conservat artifex fragilitatem materiae vi sua vincens. Contemnamus omnia, quae adeo pretiosa non sunt, ut an sint omnino, dubium sit.

Illud simul cogitemus, si mundum ipsum, non minus mortalem quam nos sumus, providentia periculis eximit, posse aliquatenus nostra quoque providentia longiorem prorogari [*](Perhaps we ought to read, with Rossbach, nos nostra quoque providentia longiorem prorogare. O and b give prorogare.) huic corpusculo moram, si voluptates, quibus pars maior perit, potuerimus regere et coercere.

Plato ipse ad senectutem se diligentia protulit Erat quidem corpus validum ac forte sortitus et illi nomen latitudo pectoris fecerat, sed navigationes ac pericula multum detraxerant viribus; parsimonia tamen et eorum, quae aviditatem evocant, modus et diligens sui tutela perduxit illum ad senectutem multis prohibentibus causis.

Nam hoc scis, puto, Platoni diligentiae suae beneficio contigisse, quod natali suo decessit et annum unum atque octogensimum inplevit sine ulla deductione. Ideo magi, qui forte Athenis erant,

v1.p.406
inmolaverunt defuncto, amplioris fuisse sortis quam humanae rati, quia consummasset perfectissimum numerum, quem novem novies multiplicata conponunt. Non dubito, quin paratus sit et [*](The reading paratus sit et is nearest to Madvig's paratus sis et; par laus sit Buecheler; parat auset p, parat ausisset L; parata xusset V 1; paratus esset O; parat auisset b. Haupt conj. paratus et.) paucos dies ex ista summa et sacrificium remittere.

Potest frugalitas producere senectutem, quam ut non puto concupiscendam, ita ne recusandam quidem. Iucundum est secum esse quam diutissime, cum quis se dignum, quo frueretur, effecit. Itaque de isto feremus sententiam, an oporteat fastidire senectutis extrema et finem non opperiri, sed manu facere. Prope est a timente, qui fatum segnis expectat, sicut ille ultra modum deditus vino est, qui amphoram exiccat et faecem quoque exorbet.