Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Quanta verborum nobis paupertas, immo egestas sit, numquam magis quam hodierno die intellexi. Mille res inciderunt, cum forte de Platone loqueremur, quae nomina desiderarent nec haberent, quaedam vero, quae [*](quae added by Hense, after Koch and G. Gemoll.) cum habuissent, fastidio nostro perdidissent.
Quis autem ferat in egestate fastidium ? Hunc quem
v1.p.388
Graeci oestron vocant pecora peragentem et totis saltibus dissipantem, asilum nostri vocabant. Hoc Vergilio licet credas:
- Est lucum Silari iuxta [*](for lucum and iuxta Vergil MSS. give lucos and circa.) ilicibusque virentem
- Plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo
- Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes,
- Asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis
- Diffugiunt armenta.