Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Itaque fortes quidam et paratissimi fundere suum sanguinem alienum videre non possunt. Quidam ad vulneris novi, quidam ad veteris et purulenti tractationem inspectionemque succidunt ac linquuntur animo. Alii gladium facilius recipiunt quam vident.

Sensi ergo, ut dicebam, quandam non quidem perturbationem, sed mutationem. Rursus ad primum conspectum redditae lucis alacritas rediit incogitata et iniussa. Illud deinde mecum loqui coepi, quam inepte quaedam magis aut minus timeremus, cum omnium idem finis esset. Quid enim interest, utrum supra aliquem vigilarium ruat an mons ? Nihil invenies. Erunt tamen, qui hanc ruinam magis timeant, quamvis utraque mortifera aeque sit; adeo non effectus, sed efficientia timor spectat.

Nunc me putas de Stoicis dicere, qui existimant animam hominis magno pondere extriti permanere non posse et statim spargi, quia non fuerit illi exitus liber ? Ego vero non facio; qui hoc dicunt, videntur mihi errare.

Quemadmodum flamma non potest obprimi,

v1.p.386
nam circa id effugit, quo urgetur; quemadmodum aer verbere atque ictu non laeditur, ne scinditur quidem, sed circa id, cui cessit, refunditur; sic animus, qui ex tenuissimo constat, deprehendi non potest nec intra corpus effligi, sed beneficio subtilitatis suae per ipsa, quibus premitur, erumpit. Quomodo fulmini, etiam cum latissime percussit ac fulsit, per exiguum foramen est reditus, sic animo, qui adhuc tenuior est igne, per omne corpus fuga est.

Itaque de illo quaerendum est, an possit immortalis esse. Hoc quidem certum habe: si superstes est corpori, praeteri [*](praeteri Buecheler; preter p; propter VLPb; proteri Haupt.) illum nullo genere posse, propter quod non perit, quoniam nulla immortalitas cum exceptione est nec quicquam noxium aeterno est. VALE.

Quanta verborum nobis paupertas, immo egestas sit, numquam magis quam hodierno die intellexi. Mille res inciderunt, cum forte de Platone loqueremur, quae nomina desiderarent nec haberent, quaedam vero, quae [*](quae added by Hense, after Koch and G. Gemoll.) cum habuissent, fastidio nostro perdidissent.