Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Leve illud ingenium est nec sese adhuc reduxit introrsus, quod ad vocem et accidentia erigitur. Habet intus aliquid sollicitudinis et habet aliquid concepti
- Et me, quem dudum non ulla iniecta movebant
- Tela neque adverso glomerati ex agmine Grai,
- Nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis
- Suspensum et pariter comitique onerique timentem.
Prior ille sapiens est, quem non tela vibrantia, non arietata inter se [*](inter se Erasmus; inter pLPb; inter im V.) arma agminis densi, non urbis inpulsae fragor territat. Hic alter inperitus est, rebus suis timet ad omnem crepitum expavescens, quem una quaelibet vox pro fremitu accepta deicit, quem motus levissimi exanimant; timidum illum sarcinae faciunt.
Quemcumque ex istis felicibus elegeris, multa trahentibus, multa portantibus, videbis illum " comitique onerique timentem."
Tunc ergo te scito esse conpositum, cum ad te nullus clamor pertinebit, cum te nulla vox tibi excutiet, non si blandietur, non si minabitur, non si inani sono vana circumstrepet. "
Quid ergo? Non aliquando commodius est et carere convicio ?" Fateor. Itaque ego ex hoc loco migrabo. Experiri et exercere me volui. Quid necesse est diutius torqueri, cum tam facile remedium Vlixes sociis etiam adversus Sirenas invenerit ? VALE.
Cum a Bais deberem Neapolim repetere, facile credidi tempestatem esse, ne iterum navem experirer; et tantum luti tota via fuit, ut possim videri nihilominus navigasse. Totum athletarum fatum mihi illo die perpetiendum fuit; a ceromate nos haphe excepit in crypta Neapolitana.