Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

At ille latere sciebat, non vivere. Multum autem interest, utrum vita tua otiosa sit an ignava. Numquam aliter hanc villam Vatia vivo praeteribam, quam ut dicerem: " Vatia hic situs est."

Sed adeo, mi Lucili, philosophia sacrum quiddam est et venerabile, ut etiam, si quid illi simile est, mendacio placeat. Otiosum enim hominem seductum existimat vulgus et securum et se contentum, sibi viventem, quorum nihil ulli contingere nisi sapienti potest.

Ille sollicitus scit sibi vivere ? [*](This and the next sentence are punctuated according to Summers; Hense takes them as declarations, but suggests solus non sollicitus, silice solus is added above the line in V, and in P sollicitus has been corrected to solus.) Ille enim, quod est primum, scit vivere ? Nam qui res et homines fugit, quem cupiditatum suarum infelicitas

v1.p.368
relegavit, qui alios feliciores videre non potuit, qui velut timidum atque iners animal metu oblituit, ille sibi non vivit, sed, quod est turpissimum, ventri, somno, libidini. Non continuo sibi vivit, qui nemini. Adeo tamen magna res est constantia et in proposito suo perseverantia, ut habeat auctoritatem inertia quoque pertinax.

De ipsa villa nihil tibi possum certi scribere. Frontem enim eius tantum novi et exposita, quae ostendit etiam transeuntibus. Speluncae sunt duae magni operis, cuivis [*](cuivis Lipsius; cuius MSS.) laxo atrio pares, manu factae, quarum altera solem non recipit, altera usque in occidentem tenet. Platanona medius rivus et a mari et ab Acherusio lacu receptus euripi modo dividit, alendis piscibus, etiam si adsidue exhauriatur, sufficiens. Sed illi, cum mare patet, parcitur; cum tempestas piscatoribus dedit ferias, manus ad parata porrigitur, Hoc tamen est commodissimum in villa, quod Baias trans parietem habet; incommodis illarum caret, voluptatibus fruitur.

Has laudes eius ipse novi; esse illam totius anni credo. Occurrit enim favonio et illum adeo excipit, ut Bais neget. Non stulte videtur elegisse hunc locum

v1.p.370
Vatia, in quem otium suum pigrum iam et senile conferret.

Sed non multum ad tranquillitatem locus confert; animus est, qui sibi commendet omnia. Vidi ego in villa hilari et amoena maestos, vidi in media solitudine occupatis similes. Quare non est quod existimes ideo parum bene conpositum esse te, quod in Campania non es. Quare autem non es ? Huc usque cogitationes tuas mitte.

Conversari cum amicis absentibus licet, et quidem quotiens velis, quamdiu velis. Magis hac voluptate, quae maxima est, fruimur, dum absumus. Praesentia enim nos delicatos facit, et quia aliquando una loquimur, ambulamus, consedimus, cum diducti sumus, nihil de is, [*](de is Hense; deis or de his MSS.) quos modo vidimus, cogitamus.

Et ideo aequo animo ferre debemus absentiam, quia nemo non multum etiam praesentibus abest. Pone hic primum noctes separatas, deinde occupationes utrique diversas, deinde studia secreta, suburbanas profectiones; videbis non multum esse, quod nobis peregrinatio eripiat.