Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Hoc tibi de me recipe; non trepidabo ad extrema, iam praeparatus sum, nihil cogito de die toto. Illum tu lauda et imitare, quem

v1.p.364
non piget mori, cum iuvet vivere. Quae est enim virtus cum eiciaris exire ? Tamen est et hic virtus; eicior quidem, sed tanquam exeam. Et ideo numquam eicitur sapiens, quia eici est inde expelli, unde invitus recedas; nihil invitus facit sapiens, necessitatem effugit, quia vult quod coactura est. VALE.

A gestatione cum maxime venio non minus fatigatus, quam si tantum ambulassem, quantum sedi. Labor est enim et diu ferri, ac nescio an eo maior, quia contra naturam est, quae pedes dedit, ut per nos ambularemus, oculos, ut per nos videremus. Debilitatem nobis indixere deliciae, et quod diu noluimus, posse desîmus.

Mihi tamen necessarium erat concutere corpus, ut sive bilis insederat faucibus, discuteretur, sive ipse ex aliqua causa spiritus densior erat, extenuaret illum iactatio, quam profuisse mihi sensi. Ideo diutius vehi perseveravi invitante ipso litore, quod inter Cumas et Servili Vatiae villam curvatur et hinc mari, illinc lacu velut angustum iter cluditur. Erat enim a recenti tempestate

v1.p.366
spissum. Fluctus autem illud, ut scis, frequens et concitatus exaequat, longior tranquillitas solvit, cum harenis, quae umore alligantur, sucus abscessit.