Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Hoc tibi de me recipe; non trepidabo ad extrema, iam praeparatus sum, nihil cogito de die toto. Illum tu lauda et imitare, quem
v1.p.364
non piget mori, cum iuvet vivere. Quae est enim virtus cum eiciaris exire ? Tamen est et hic virtus; eicior quidem, sed tanquam exeam. Et ideo numquam eicitur sapiens, quia eici est inde expelli, unde invitus recedas; nihil invitus facit sapiens, necessitatem effugit, quia vult quod coactura est. VALE. A gestatione cum maxime venio non minus fatigatus, quam si tantum ambulassem, quantum sedi. Labor est enim et diu ferri, ac nescio an eo maior, quia contra naturam est, quae pedes dedit, ut per nos ambularemus, oculos, ut per nos videremus. Debilitatem nobis indixere deliciae, et quod diu noluimus, posse desîmus.