Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Si aeger esses, curam intermisisses rei familiaris et forensia tibi negotia excidissent nec quemquam tanti putares, cui advocatus in remissione descenderes. Toto animo id ageres, ut quam primum morbo
v1.p.358
liberareris Quid ergo ? Non et nunc idem facies ? Omnia inpedimenta dimitte et vaca bonae menti: nemo ad illam pervenit occupatus. Exercet philosophia regnum suum; dat tempus, non accipit. Non est res subsiciva, ordinaria est; domina est, adesse iubet. [*](addit iubet Hasse; adest et iubet MSS.) Alexander cuidam civitati partem agrorum et dimidium rerum omnium promittenti "Eo," inquit, " proposito in Asiam veni, ut non id acciperem, quod dedissetis. sed ut id haberetis, quod reliquissem." Idem philosophia rebus omnibus, " Non sum hoc tempus acceptura, quod vobis superfuerit, sed id vos habebitis, quod ipsa reiecero. [*](reiecero Lipsius: re aegero p; re egero L; reegero PV. Haase conj. erogaro, Mueck relegaro.) "