Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Quia etiamnunc in illis est; somnium narrare vigilantis est, et vitia sua confiteri sanitatis indicium est.
Expergiscamur ergo, ut errores nostros coarguere possimus. Sola autem nos philosophia excitabit, sola somnum excutiet gravem. Illi te totum dedica. Dignus illa es, illa digna te est; ite in alter alterius. Omnibus aliis rebus te nega, fortiter, aperte. Non est quod precario philosopheris.
Si aeger esses, curam intermisisses rei familiaris et forensia tibi negotia excidissent nec quemquam tanti putares, cui advocatus in remissione descenderes. Toto animo id ageres, ut quam primum morbo
Alexander cuidam civitati partem agrorum et dimidium rerum omnium promittenti "Eo," inquit, " proposito in Asiam veni, ut non id acciperem, quod dedissetis. sed ut id haberetis, quod reliquissem." Idem philosophia rebus omnibus, " Non sum hoc tempus acceptura, quod vobis superfuerit, sed id vos habebitis, quod ipsa reiecero. [*](reiecero Lipsius: re aegero p; re egero L; reegero PV. Haase conj. erogaro, Mueck relegaro.) "
Totam huc converte mentem, huic adside, hanc cole; ingens intervallum inter te et ceteros fiet. Omnes mortales multo antecedes, non multo te di antecedent. Quaeris, quid inter te et illos interfuturum sit ? Diutius erunt. At mehercules magni artificis est clusisse totum in exiguo. Tantum sapienti sua, quantum deo omnis aetas patet. Est aliquid, quo sapiens antecedat deum: ille naturae beneficio non timet, suo sapiens.
Ecce res magna, habere inbecillitatem hominis, securitatem dei Incredibilis philosophiae vis est ad omnem fortuitam vim retundendam. Nullum telum in corpore eius sedet; munita est, solida. Quaedam defetigat et
Longum mihi commeatum [*](commeatum Lipsius; comitatum MSS.) dederat mala valitudo; repente me invasit. " Quo genere ? " inquis. Prorsus merito interrogas; adeo nullum mihi ignotum est. Uni tamen morbo quasi adsignatus sum, quem quare Graeco nomine appellem nescio; satis enim apte dici suspirium potest. Brevis autem valde et procellae similis est impetus; intra horam fere desinit.
Quis enim diu exspirat ? Omnia corporis aut incommoda aut pericula per me transierunt; nullum mihi videtur molestius. Quidni ? Aliud enim quicquid est, aegrotare est, hoc animam egerere. Itaque medici hanc " meditationem mortis " vocant. Faciet [*](faciet Lipsius; facit MSS.) enim aliquando spiritus ille, quod saepe conatus est.
Hilarem me putas haec tibi scribere, quia effugi ? Tam ridicule facio, si hoc fine quasi bona valitudine delector, quam ille, quisquis vicisse se putat, cum vadimonium distulit. Ego vero et in ipsa suffocatione non desii cogitationibus laetis ac fortibus adquiescere.
" Quid hoc est ? " inquam. " Tam saepe mors