Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Ut primum stomachum, quem scis non cum mari nausiam effugere, collegi, ut corpus unctione recreavi, hoc coepi mecum cogitare, quanta nos vitiorum nostrorum sequeretur oblivio, etiam corporalium, quae subinde admonent sui, nedum illorum, quae eo magis latent, quo maiora sunt.

Levis aliquem motiuncula decipit; sed cum crevit et vera febris exarsit,

v1.p.356
etiam duro et perpessicio confessionem excipit Pedes dolent, articuli punctiunculas sentiunt; adhuc dissimulamus et aut talum extorsisse dicimus nos aut in exercitatione aliqua laborasse. Dubio et incipiente morbo quaeritur nomen, qui ubi etiam talaria [*](etiam talaria Hense; ut talaria MSS.) coepit intendere et utrosque dextros [*](Hense suspects dextros, for which Toup conjectured distortos, comparing Ep. lxvii. 3.) pedes fecit, necesse est podagram fateri.

Contra evenit in his morbis, quibus adficiuntur animi; quo quis peius se habet, minus sentit. Non est quod mireris, Lucili carissime. Nam qui leviter dormit, et species secundum quietem capit et aliquando dormire se dormiens cogitat; gravis sopor etiam somnia extinguit animumque altius mergit, quam ut in ullo intellectu sui sit. [*](ut in ullo intellectu sui sit Schultess; ut in ullo intellectus sui est L; ut in nullo intellectu sui est V; uti nullo intellectu sui est pPb.) Quare vitia sua nemo confitetur ?

Quia etiamnunc in illis est; somnium narrare vigilantis est, et vitia sua confiteri sanitatis indicium est.

Expergiscamur ergo, ut errores nostros coarguere possimus. Sola autem nos philosophia excitabit, sola somnum excutiet gravem. Illi te totum dedica. Dignus illa es, illa digna te est; ite in alter alterius. Omnibus aliis rebus te nega, fortiter, aperte. Non est quod precario philosopheris.

Si aeger esses, curam intermisisses rei familiaris et forensia tibi negotia excidissent nec quemquam tanti putares, cui advocatus in remissione descenderes. Toto animo id ageres, ut quam primum morbo

v1.p.358
liberareris Quid ergo ? Non et nunc idem facies ? Omnia inpedimenta dimitte et vaca bonae menti: nemo ad illam pervenit occupatus. Exercet philosophia regnum suum; dat tempus, non accipit. Non est res subsiciva, ordinaria est; domina est, adesse iubet. [*](addit iubet Hasse; adest et iubet MSS.)