Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Peius autem vexabar,

v1.p.354
quam ut mihi periculum succurreret. Nausia enim me segnis haec et sine exitu torquebat, quae bilem movet nec effundit. Institi itaque gubernatori et illum, vellet nollet, coegi, peteret litus. Cuius ut viciniam attigimus, non expecto, ut quicquam ex praeceptis Vergilii fiat,
  1. Obvertunt pelago proras
aut
  1. Ancora de prora iacitur,
memor artificii mei vetus frigidae cultor mitto me in mare, quomodo psychrolutam decet, gausapatus.

Quae putas me passum, dum per aspera erepo, dum viam quaero, dum facio ? Intellexi non inmerito nautis terram timeri. Incredibilia sunt, quae tulerim, cum me ferre non possem [*](possem Erasmus; possim MSS.) ; illud scito, Vlixem non fuisse tam irato mari natum, ut ubique naufragia faceret; nausiator erat. Et ego quocumque navigare debuero, vicensimo anno perveniam.