Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Ecce res magna, habere inbecillitatem hominis, securitatem dei Incredibilis philosophiae vis est ad omnem fortuitam vim retundendam. Nullum telum in corpore eius sedet; munita est, solida. Quaedam defetigat et
Longum mihi commeatum [*](commeatum Lipsius; comitatum MSS.) dederat mala valitudo; repente me invasit. " Quo genere ? " inquis. Prorsus merito interrogas; adeo nullum mihi ignotum est. Uni tamen morbo quasi adsignatus sum, quem quare Graeco nomine appellem nescio; satis enim apte dici suspirium potest. Brevis autem valde et procellae similis est impetus; intra horam fere desinit.
Quis enim diu exspirat ? Omnia corporis aut incommoda aut pericula per me transierunt; nullum mihi videtur molestius. Quidni ? Aliud enim quicquid est, aegrotare est, hoc animam egerere. Itaque medici hanc " meditationem mortis " vocant. Faciet [*](faciet Lipsius; facit MSS.) enim aliquando spiritus ille, quod saepe conatus est.
Hilarem me putas haec tibi scribere, quia effugi ? Tam ridicule facio, si hoc fine quasi bona valitudine delector, quam ille, quisquis vicisse se putat, cum vadimonium distulit. Ego vero et in ipsa suffocatione non desii cogitationibus laetis ac fortibus adquiescere.
" Quid hoc est ? " inquam. " Tam saepe mors