Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Hinc atque illinc philosopho manus auditor intentat et super ipsum caput mirantium turba consistit; non laudatur ille nunc, si intellegis, sed conclamatur. Relinquantur istae voces illis artibus, quae propositum habent populo placere; philosophia adoretur.

Permittendum erit aliquando iuvenibus sequi impetum animi, tunc autem, cum hoc ex impetu facient, cum silentium sibi imperare non poterunt. Talis laudatio aliquid exhortationis adfert ipsis audientibus et animos adulescentium exstimulat. Ad rem commoveantur, non ad verba conposita; alioquin nocet illis eloquentia, si non rerum cupiditatem facit, sed sui.

v1.p.352

Differam hoc in praesentia; desiderat enim propriam et longam exsecutionem, quemadmodum populo disserendum, quid sibi apud populum permittendum sit, quid populo apud se. Damnum quidem fecisse philosophiam non erit dubium, postquam prostituta est. Sed potest in penetralibus suis ostendi, si modo non institorem, sed antistitem nancta est. VALE.