Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Sed satis diu cum Bais litigavimus, numquam satis cum vitiis, quae, oro te, Lucili, persequere sine modo, sine fine. Nam illis quoque nec finis est nec modus. Proice quaecumque cor tuum laniant, quae si aliter extrahi nequirent, cor ipsum cum illis revellendum erat. Voluptates praecipue exturba et invisissimas habe; latronum more, quos Φιλητάσ [*](Φιλητάσ Muretus; hostilistas L; stilistas P; pstillistas b.) Aegyptii vocant, in hoc nos amplectuntur, ut strangulent. VALE.
Quid est hoc, Lucili, quod nos alio tendentes alio trahit et eo, unde recedere cupimus, inpellit ? Quid conluctatur cum animo nostro nec permittit nobis quicquam semel velle ? Fluctuamur inter varia consilia. Nihil libere volumus, nihil absolute, nihil semper.