Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Epistulam tuam accepi post multos menses quam miseras. Supervacuum itaque putavi ab eo, qui adferebat, quid ageres quaerere. Valde enim bonae memoriae est, si meminit! Et tamen spero te sic iam vivere, ut ubicumque eris, sciam quid agas. Quid enim aliud agis quam ut meliorem te ipse cottidie facias, ut aliquid ex erroribus ponas, ut intellegas tua vitia esse, quae putas rerum ? Quaedam enim locis et temporibus adscribimus. At illa, quocumque transierimus, secutura sunt.