Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Sed ut huius quoque diei lucellum tecum communicem, apud Hecatonem nostrum inveni cupiditatium finem etiam ad timoris remedia proficere. " Desines," inquit, "timere, si sperare desieris." Dices: "Quomodo ista tam diversa pariter eunt [*](eunt Volkmann; sunt MSS.) ?" Ita est, mi Lucili: cum videantur dissidere, coniuncta sunt. Quemadmodum eadem catena et custodiam et militem copulat, sic ista, quae tam dissimilia sunt,
v1.p.24
pariter incedunt; spem metus sequitur Nec miror ista sic ire; utrumque pendentis animi est, utrumque futuri exspectatione solliciti. Maxima autem utriusque causa est, quod non ad praesentia aptamur, sed cogitationes in longinqua praemittimus. Itaque providentia, maximum bonum condicionis humanae, in malum versa est.