Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Atqui aeque licet tibi demens videar, si istis inpendero operam; et nunc [*](nunc added by Gertz.) obsideor. Tunc tamen periculum mihi obsesso externum inmineret, murus me ab hoste secerneret; nunc mortifera mecum sunt. Non vaco ad istas ineptias; ingens negotium

v1.p.328
in manibus est. Quid agam ? Mors me sequitur, fugit vita; adversus haec me doce aliquid.

Effice, ut ego mortem non fugiam, vita me non effugiat. Exhortare adversus difficilia, adde aequanimitatem [*](adde aequanimitatem Linde; de aequanimitate pLPb.) adversus inevitabilia. Angustias temporis mei laxa. Doce non esse positum bonum vitae in spatio eius, sed in usu, posse fieri, immo saepissime fieri, ut qui diu vixit, parum vixerit. Dic mihi dormituro: " Potes non expergisci "; dic experrecto: " Potes non dormire amplius." Dic exeunti: "Potes non reverti"; dic redeunti: "Potes non exire."