Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Causam huius rei quaeris ? Quicquid temporis transit, eodem loco est; pariter aspicitur, una iacet. Omnia in idem [*](in idem Rossbach; inde pLb; in P.) profundum cadunt. Et alioqui non

v1.p.324
possunt longa intervalla esse in ea re, quae tota brevis est. Punctum est quod vivimus et adhuc puncto minus. Sed et hoc minimum specie quadam longioris spatii natura derisit; aliud ex hoc infantiam fecit, aliud pueritiam, aliud adulescentiam, aliud inclinationem quandam ab adulescentia ad senectutem, aliud ipsam senectutem. In quam angusto quodam quot gradus posuit!

Modo te prosecutus sum; et tamen hoc "modo" aetatis nostrae bona portio est, cuius brevitatem aliquando defecturam [*](defecturam Mulier; futuram MSS.) cogitemus. Non solebat mihi tam velox tempus videri; nunc incredibilis cursus apparet, sive quia admoveri lineas sentio, sive quia adtendere coepi et conputare damnum meum.

Eo magis itaque indignor aliquos ex hoc tempore, quod sufficere ne ad necessaria quidem potest, etiam si custoditum diligentissime fuerit, in supervacua maiorem partem erogare. Negat Cicero, si duplicetur sibi aetas, habiturum se tempus, quo legat lyricos; eodem loco pone [*](pone inserted by Haase; pono or habeo was proposed by Schweighäuser; conloco by Hermes, followed by Hense.) dialecticos; tristius inepti sunt. Illi ex professo lasciviunt, hi agere ipsos aliquid existimant.

Nec ego nego prospicienda ista, sed prospicienda tantum et a limine salutanda in hoc unum, ne verba nobis dentur et aliquid esse in illis magni ac secreti boni iudicemus.

v1.p.326
Quid te torques et maceras in ea quaestione, quam subtilius est contempsisse quam solvere ? Securi est et ex commodo migrantis minuta conquirere; cum hostis instat a tergo et movere se iussus est miles, necessitas excutit quicquid pax otiosa collegerat.

Non vacat mihi verba dubie cadentia consectari et vafritiam in illis meam experiri.

  1. Adspice qui coeant populi, quae moenia clusis
  2. Ferrum acuant portis.
Magno animo strepitus iste belli circumsonantis exaudiendus est.

Demens omnibus merito viderer, si cum saxa in munimentum murorum senes feminaeque congererent, cum iuventus intra portas armata signum eruptionis expectaret aut posceret, cum hostilia in portis tela vibrarent et ipsum solum suffossionibus et cuniculis tremeret, sederem otiosus et eiusmodi quaestiunculas ponens: " Quod non perdidisti, habes. Cornua autem non perdidisti; cornua ergo habes " aliaque ad exemplum huius acutae delirationis concinnata.