Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Hoc, Lucili virorum optime, mihi ab istis subtilibus praecipi malo, quid amico praestare debeam, quid homini, quam quot modis amicus dicatur, et homo quam multa significet. In diversum ecce sapientia et stultitia discedunt; cui accedo ? In utram ire partem iubes ? Illi homo pro amico est, huic amicus non est pro homine. Ille amicum sibi parat, hic se
Scilicet nisi interrogationes vaferrimas struxero et conclusione falsa a vero nascens mendacium adstrinxero, non potero a fugiendis petenda secernere. Pudet me; in re tam seria senes ludimus. [*](After ludimus most MSS. give Vale. Seneca Lucilio suo Salutem; Hense brackets.)
" Mus syllaba est. Mus autem caseum rodit; syllaba ergo caseum rodit." Puta nunc me istuc non posse solvere. Quod mihi ex ista inscientia [*](inscientia P2 and Lipsius; scientia pLPb.) periculum inminet ? Quod incommodum ? Sine dubio verendum est, ne quando in muscipulo syllabas capiam aut ne quando, si neglegentior fuero, caseum liber comedat. Nisi forte illa acutior est collectio: " Mus syllaba est. Syllaba autem caseum non rodit; mus ergo caseum non rodit."