Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Ad epistulam, quam mihi ex itinere misisti, tam longam quam ipsum iter fuit, postea rescribam. Seducere me debeo et quid suadeam circumspicere. Nam tu quoque, qui consulis, diu an consuleres cogitasti; quanto magis hoc mihi faciendum est,

v1.p.314
cum longiore mora opus sit, ut sol vas quaestionem quam ut proponas ? Utique cum aliud tibi expediat, aliud mihi. Iterum ego tamquam Epicureus loquor ?

Mihi vero idem expedit, quod tibi; aut non sum amicus, nisi quicquid agitur ad te pertinens, meum est. Consortium rerum omnium inter nos facit amicitia. Nec secundi quicquam singulis est nec adversi; in commune vivitur. Nec potest quisquam beate degere, qui se tantum intuetur, qui omnia ad utilitates suas convertit; alteri vivas oportet, si vis tibi vivere.