Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Non est, mi Lucili, quod amicum tantum in foro et in curia quaeras; si diligenter adtenderis, et domi invenies. Saepe bona materia cessat sine artifice; tempta, et experiere. [*](experiere Pontanus; experire MSS.) Quemadmodum stultus est, qui equum empturus non ipsum inspicit, sed stratum eius ac frenos, sic stultissimus est, qui hominem aut ex veste aut ex condicione, quae vestis modo nobis circumdata est, aestimat.

" Servus est." Sed fortasse liber animo. "Servus est." Hoc illi nocebit? Ostende, quis non sit; alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes [*](omnes spei Macrobius, followed by some editors.) timori. Dabo consularem aniculae servientem, dabo ancillulae divitem, ostendam nobilissimos iuvenes mancipia pantomimorum! Nulla servitus turpior est quam voluntaria.

Quare non est quod fastidiosi isti [*](isti Schweighäuser; ipsi MSS.) te deterreant, quo minus servis tuis hilarem te praestes et non superbe superiorem; colant potius te quam timeant.

Dicet aliquis nunc me vocare ad pilleum servos et dominos de fastigio suo deicere, quod dixi: colant potius dominum quam timeant. " Ita inquit prorsus: colant tamquam clientes, tamquam salutatores ?" Hoc qui dixerit, obliviscetur id dominis parum non

v1.p.312
esse, quod deo sat est. Qui colitur, et amatur; non potest amor cum timore misceri.