Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Si utique vis verborum ambiguitates diducere, I hoc nos doce, beatum non eum esse, quem vulgus
Quid me detines in eo, quem tu ipse pseudomenon appellas, de quo tantum librorum conpositum est ? Ecce tota mihi vita mentitur; hanc coargue, hanc ad verum, si acutus es, redige. Necessaria iudicat, quorum magna pars supervacua est. Etiam quae non est supervacua, nihil in se momenti habet in hoc, ut possit fortunatam beatumque praestare. Non enim statim bonum est, si quid necessarium est; aut proicimus bonum, si hoc nomen pani et polentae damus et ceteris, sine quibus vita non ducitur.
Quod bonum est, utique necessarium est; quod necessarium est, non utique bonum est, quoniam quidem necessaria sunt quaedam eadem vilissima. Nemo usque eo dignitatem boni ignorat, ut illud ad haec in diem utilia demittat.
Quid ergo? Non eo potius curam transferes, ut ostendas omnibus magno temporis inpendio quaeri supervacua et multos transisse vitam, dum vitae instrumenta conquirunt ? Recognosce singulos, considera universos; nullius non vita spectat in crastinum.
Quid in hoc sit mali, quaeris? Infinitum. Non enim vivunt, sed victuri sunt. Omnia differunt. Etiamsi adtenderemus, tamen nos vita praecurreret; nunc vero cunctantes quasi aliena transcurrit et ultimo die finitur, omni perit.
Sed ne epistulae modum excedam, quae non debet sinistram manum legentis inplere, in alium diem hanc litem cum dialecticis differam nimium subtilibus et hoc solum curantibus, non et hoc. VALE.