Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Sed qualescumque sunt, tu illos sic lege, tamquam verum quaeram adhuc, non sciam, et contumaciter quaeram. Non enim me cuiquam emancipavi, nullius nomen fero. Multum magnorum virorum iudicio credo, aliquid et meo vindico. Nam illi quoque non inventa, sed quaerenda nobis reliquerunt, et invenissent forsitan necessaria, nisi et supervacua quaesissent.

Multum illis temporis verborum cavillatio eripuit, captiosae disputationes,quae acumen irritum exercent. Nectimus nodos et ambiguam significationem verbis inligamus ac deinde dissolvimus.

Tantum nobis vacat ? Iam vivere, iam mori scimus ? Tota illo mente pergendum est, ubi provideri debet, ne res nos, non verba, decipiant.

Quid

v1.p.294
mihi vocum similitudines distinguis, quibus nemo umquam nisi dum disputat captus est ? Res fallunt; illas discerne. Pro bonis mala amplectimur; optamus contra id, quod optavimus. Pugnant vota nostra cum votis, consilia cum consiliis.

Adulatio quam similis est amicitiae ! Non imitatur tantum illam, sed vincit et praeterit; apertis ac propitiis auribus recipitur et in praecordia ima descendit, eo ipso gratiosa, quo laedit. Doce quemadmodum hanc similitudinem possim dinoscere. Venit ad me pro amico blandus inimicus. Vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, pro cauto timidus accipitur; in his magno periculo erramus. His certas notas inprime.

Ceterum qui interrogatur, an cornua habeat, non est tam stultus, ut frontem suam temptet, nec rursus tam ineptus aut hebes, ut ne sciat tu illi subtilissima collectione persuaseris. [*](Buecheler supposes a lacuna in this sentence, which he would fill: ut nesciat aliter esse ac tu illi etc., " so that he does not know the facts to be far different from what you have persuaded him, by the subtlest argumentation, to believe.") Sic ista sine noxa decipiunt, quomodo praestigiatorum acetabula et calculi, in quibus me fallacia ipsa delectat. Effice, ut quomodo fiat intellegam; perdidi usum. Idem de istis captionibus dico; quo enim nomine potius sophismata appellem ? Nec ignoranti nocent nec scientem iuvant.

Si utique vis verborum ambiguitates diducere, I hoc nos doce, beatum non eum esse, quem vulgus

v1.p.296
appellat, ad quem pecunia magna confluxit, sed illum, cui bonum omne in animo est, erectum et excelsum et mutabilia [*](mutabilia Haupt; mirabilia MSS.) calcantem, qui neminem videt, cum quo se conmutatum velit, qui hominem ea sola parte aestimat, qua homo est, qui natura magistra utitur, ad illius leges conponitur, sic vivit, quomodo illa praescripsit, cui bona sua nulla vis excutit, qui mala in bonum vertit, certus iudicii, inconcussus, intrepidus, quem aliqua vis movet, nulla perturbat, quem fortuna, cum quod habuit telum nocentissimum vi maxima intorsit, pungit, non vulnerat, et hoc raro. Nam cetera eius tela, quibus genus humanum debellatur, grandinis more dissultant, quae incussa tectis sine ullo habitatoris incommodo crepitat ac solvitur.