Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

"Vellem," [*](As Hense suggests, we should from the context expect nollem rather than vellem.) inquis, "magis consilium mihi quam libros dares." Ego vero quoscumque habeo, mittere paratus sum et totum horreum excutere. Me quoque

v1.p.292
isto, si possem, transferrem, et nisi mature te finem officii sperarem inpetraturum, hanc senilem expeditionem indixissem mihi nec me Charybdis et Scylla et fabulosum istud fretum deterrere potuissent. Tranassem ista, non solum traiecissem, dummodo te conplecti possem et praesens aestimare, quantum animo crevisses.

Ceterum quod libros meos tibi mitti desideras, non magis ideo me disertum puto quam formosum putarem, si imaginem meam peteres. Indulgentiae scio istud esse, non iudicii. Et si modo iudicii est, indulgentia tibi inposuit.

Sed qualescumque sunt, tu illos sic lege, tamquam verum quaeram adhuc, non sciam, et contumaciter quaeram. Non enim me cuiquam emancipavi, nullius nomen fero. Multum magnorum virorum iudicio credo, aliquid et meo vindico. Nam illi quoque non inventa, sed quaerenda nobis reliquerunt, et invenissent forsitan necessaria, nisi et supervacua quaesissent.