Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Depravari enim in malum non potest. Quid est ergo, in quo erratur, cum omnes beatam vitam optent ? Quod instrumenta eius pro ipsa habent et illam, dum petunt, fugiunt. Nam cum summa vitae beatae sit solida securitas et eius inconcussa fiducia, sollicitudinis colligunt causas et per insidiosum iter vitae non tantum ferunt sarcinas, sed trahunt; ita longius ab effectu eius, quod petunt, semper abscedunt et quo plus operae inpenderunt, hoc se magis impediunt et feruntur retro. Quod evenit in labyrintho properantibus; ipsa illos velocitas inplicat. VALE.