Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quis est generosus ? Ad virtutem bene a natura conpositus. Hoc unum intuendum est; alioquin si ad vetera revocas, nemo non inde est, ante quod nihil est. A primo mundi ortu usque in hoc tempus perduxit nos ex splendidis sordidisque alternata series. Non facit nobilem atrium plenum fumosis imaginibus. Nemo in nostram gloriam vixit nec quod ante nos fuit, nostrum est; animus facit nobilem, cui ex quacumque condicione supra fortunam licet surgere.

Puta itaque te non equitem Romanum esse, sed libertinum; potes hoc consequi, ut solus sis liber inter ingenuos. " Quomodo?" inquis. Si mala bonaque non populo auctore distinxeris. Intuendum est

v1.p.290
non unde veniant, sed quo eant. Si quid est, quod vitam beatam potest facere, id bonum est suo iure.