Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

At odit eos, qui subita et magna potentia inpotenter utuntur." Idem faciet,

v1.p.280
cum idem potuerit. Multorum, quia inbecilla sunt, latent vitia, non minus ausura, cum illis vires suae placuerint, quam illa, quae iam felicitas aperuit.

Instrumenta illis explicandae nequitiae desunt. Sic tuto serpens etiam pestifera tractatur, dum riget frigore; non desunt tunc illi venena, sed torpent. Multorum crudelitas et ambitio et luxuria, ut paria pessimis audeat, fortunae favore deficitur. Eadem velle sic subinde cognosces [*](sic subinde cognosces Capps; subaudis cognosces pPb; si sub auditis cognoscis L; si acetis cognoscere J. Mueller; si iurat audentis, cognosces Buecheler.) : da posse, quantum volunt.

Meministi, cum quendam adfirmares esse in tua potestate, dixisse me volaticum esse ac levem et te non pedem eius tenere, sed pennam. Mentitus sum ? Pluma tenebatur, quam remisit et fugit. Scis, quos postea tibi exhibuerit ludos, quam multa in caput suum casura temptaverit. Non videbat se per aliorum pericula in suum ruere. Non cogitabat, quam onerosa essent, quae petebat, etiam si supervacua non essent.