Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quid est autem, quod ab illo ratio haec exigat ? Rem facillimam, secundum

v1.p.278
naturam suam vivere. Sed hanc difficilem facit communis insania; in vitia alter alterum trudimus. Quomodo autem revocari ad salutem possunt, quos nemo retinet, populus inpellit? VALE.

Iam tibi iste persuasit virum se bonum esse ? Atqui vir bonus tam cito nec fieri potest nec intellegi. Scis quem nunc virum bonum dicam ? Huius secundae notae. Nam ille alter fortasse tamquam phoenix semel anno quingentesimo nascitur. Nec est mirum ex intervallo magna generari; mediocria et in turbam nascentia saepe fortuna producit, eximia vero ipsa raritate commendat.