Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quis est ergo hic animus ? Qui nullo bono nisi

v1.p.276
suo nitet; quid enim est stultius quam in homine aliena laudare ? Quid eo dementius, qui ea miratur, quae ad alium transferri protinus possunt ? Non faciunt meliorem equum aurei freni. Aliter leo aurata iuba mittitur, dum contractatur et ad patientiam recipiendi ornamenti cogitur fatigatus, aliter incultus, integri spiritus; hic scilicet inpetu acer, qualem illum natura esse voluit, speciosus ex horrido, cuius hic decor est, non sine timore aspici, praefertur illi languido et bratteato.

Nemo gloriari nisi suo debet. Vitem laudamus, si fructu palmites onerat, si ipsa pondere [*](pondere Erasmus; pondera MSS.) ad terram eorum, quae tulit, adminicula deducit; num quis huic illam praeferret vitem, cui aureae uvae, aurea folia dependent ? Propria virtus est in vite fertilitas, in homine quoque id laudandum est, quod ipsius est. Familiam formosam habet et domum pulchram, multum serit, multum fenerat; nihil horum in ipso est, sed circa ipsum.

Lauda in illo, quod nec eripi potest nec dari, quod proprium hominis est. Quaeris quid sit ? Animus et ratio in animo perfecta. Rationale enim animal est homo. Consummatur itaque bonum eius, si id inplevit, cui nascitur.