Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quemadmodum per proclive currentium non ubi visum est, gradus sistitur, sed inritato corporis pondere se rapit [*](se rapit later MSS.; serpit LPb; serpitur p.) ac longius quam voluit effertur; sic ista dicendi celeritas nec in sua potestate est nec satis decora philosophiae, quae ponere debet verba, non proicere, et pedetemptim procedere.

v1.p.268

" Quid ergo ? Non aliquando et insurget ?" Quidni ? Sed salva dignitate morum, quam violenta ista et nimia vis exuit. Habeat vires magnas, moderatas tamen; perennis sit unda, non torrens. Vix oratori permiserim talem dicendi velocitatem inrevocabilem ac sine lege vadentem. Quemadmodum enim iudex subsequi poterit aliquando etiam inperitus et rudis ? Tum quoque, cum illum aut ostentatio abstulerit aut affectus inpotens sui, [*](affectus impotens sui Muretus; effectus impetus sui MSS.) tantum festinet atque ingerat, quantum aures pati possunt.