Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Multum praeterea habet inanitatis et vani, plus sonat quam valet. Lenienda sunt, quae me exterrent, conpescenda, quae inritant, discutienda, quae fallunt, inhibenda luxuria, corripienda avaritia; quid horum raptim potest fieri ? Quis medicus aegros in transitu curat ? Quid, quod ne voluptatem quidem ullam habet talis verborum sine dilectu ruentium strepitus ?

Sed ut pleraque, quae fieri posse non crederes, cognovisse satis est, ita istos, qui verba exercuerunt, abunde est semel audisse. Quid enim quis discere, quid imitari velit ? Quid de eorum animo iudicet, quorum oratio perturbata et inmissa est nec potest reprimi ?

Quemadmodum per proclive currentium non ubi visum est, gradus sistitur, sed inritato corporis pondere se rapit [*](se rapit later MSS.; serpit LPb; serpitur p.) ac longius quam voluit effertur; sic ista dicendi celeritas nec in sua potestate est nec satis decora philosophiae, quae ponere debet verba, non proicere, et pedetemptim procedere.

v1.p.268