Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Quod frequenter mihi scribis, gratias ago. Nam quo uno modo potes, te mihi ostendis. Numquam epistulam tuam accipio, ut non protinus una simus. Si imagines nobis amicorum absentium iucundae sunt, quae memoriam renovant et desiderium [*](absentiae, after desiderium, is bracketed by Hense, following Gemoll.) falso atque inani solacio levant, quanto iucundiores sunt litterae, quae vera amici absentis vestigia, veras notas
Audisse te scribis Serapionem philosophum, cum istuc adplicuisset: " Solet magno cursu verba convellere, quae non effundit una, sed premit et urguet. Plura enim veniunt quam quibus vox una sufficiat." Hoc non probo in philosopho, cuius pronuntiatio quoque, sicut vita, debet esse conposita; nihil autem ordinatum est, quod praecipitatur et properat. Itaque oratio illa apud Homerum concitata et sine intermissione in morem nivis superveniens iuveniori [*](iuveniori Hense; iuveni Haupt; omitted in MSS.) oratori data est, lenis et melle dulcior seni profluit.