Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Fac itaque tibi iucundam vitam omnem pro illa sollicitudinem deponendo. Nullum bonum adiuvat habentem, nisi ad cuius amissionem praeparatus est animus; nullius autem rei facilior amissio est, quam quae desiderari amissa non potest. Ergo adversus haec, quae incidere possunt etiam potentissimis, adhortare te et indura.

De Pompei capite pupillus et spado tulere sententiam, de Crasso crudelis et insolens Parthus; Gaius Caesar iussit Lepidum Dextro tribuno praebere cervicem, ipse Chaereae praestitit. Neminem eo fortuna provexit, ut non tantum illi minaretur, quantum permiserat. Noli huic tranquillitati confidere; momento mare evertitur. Eodem die ubi luserunt navigia, sorbentur.