Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Tenes utique memoria, quantum senseris gaudium, cum praetexta posita sumpsisti virilem togam et in forum deductus es; maius expecta, cum puerilem animum deposueris et te in viros philosophia transscripserit. Adhuc enim non pueritia sed, quod est gravius, puerilitas remanet. Et hoc quidem peior [*](Hense, after Gertz. adds res after peior.) est, quod auctoritatem habemus senum, vitia puerorum, nec puerorum tantum sed infantum. Illi levia, hi falsa formidant, nos utraque.
Profice modo; intelleges quaedam ideo minus timenda, quia multum metus adferunt. Nullum malum est [*](malum est inserted by Gertz.) magnum, quod extremum est. Mors ad te venit; timenda erat, si tecum esse posset; sed [*](sed inserted by Gertz.) necesse est aut non perveniat aut transeat
" Difficile est," inquis, " animum perducere ad contemptionem animae." Non vides, quam ex frivolis causis contemnatur? Alius ante amicae fores laqueo pependit, alius se praecipitavit e tecto, ne dominum stomachantem diutius audiret, alius ne reduceretur e fuga, ferrum adegit in viscera. Non putas virtutem hoc effecturam, quod efficit nimia formido ? Nulli potest secura vita contingere, qui de producenda nimis cogitat, qui inter magna bona multos consules